TEXTOS 5

TEXTO 1   LOS VIAJES DE ULISES
Cum bellum troianum confectum esset Troiaque deleta esset, Graeci victores in patriam navigaverunt, sed omnes ob deorum iram variis casibus obnoxii fuerunt.
Agamemno[1] dux in sua regia ab uxore ipsa Clitaemnestra[2], quae Iphigeniae filiae mortem ulcisci volebat, cum dolo occisus est. Aiax[4] in mediis fluctibus a fulmine ictus est, nam in Minervae templo huic deae gravem iniuriam intulerat.
Homerus poeta clarum carmen[5] de Ulixis[6] reditu in patriam scripsit. Facinora Ulixis, Ithacae insulte regis, egregia et mirabilia sunt.
Callidus Ulixes, cuius sollertia Graecis multum in bello adiuverat, cum Graeci Troiam dolo cepissent, navigare in patriam statuit, sed per omnia maria per decem annos erravit ob Neptuni iram, maris aquarumque omnium regis. Ita multas gentes urbesque atque incolarum mores cognovit, multisque monstris periculisque mari terraque obvius fuit.
 Ubi primum[7] Ulixes troiana litora reliquit, saevae procellae eum in Thraciam, deinde in Africam impulerunt. Inde classis ad Siciliae litora appulit.
Illis temporibus insulte Siciliae valles montesque Cyclopum[8] sedes erant. Nefandis Cyclopibus unus oculus in media fronte erat. Ovium magnos greges pascebant[9]. Neptuni filii erant atque in maris litore magnis retibus sine lintribus pisces captabant.
Ulixes loca, quae Cyclopes habitabant, explorare voluit. Itaque in latam speluncam, Poliphemi sedem, intravit. Pholiphemus ingenti corpore summaque crudelitate monstrum erat. Cum Poliphemus in antrum rediisset, primum[10] cum gravissimo saxo ostium interclusit, deinde duos Ulixis comites statim arripuit atque avide[11] voravit. Postremo a gravi somno victus est et humi recubuit.
Postero die duos Ulixis socios rursus cepit et devoravit. Tum callidus ulixes magnum poculum vini plenum ei obtulit. Poliphemus poculum sumpsit et exhausit. Ulixes deinde alterum et tertium poculum ei praebuit. Cum multa pocula Poliphemus avide exhausisset, humi recubuit et mox a gravi somno oppressus est.
Tum Ulixes eiusque socii palum igne praeustum totis viribus in Poliphemi oculum inflixerunt eumque effoderunt. Ita omnes se ab illo monstro liberaverunt.
Cum e Sicilia insula exiissent, in Aeolias insulas pervenerunt, ubi[12] regnabat Aeolus, ventorum rex, qui Ulixem benigne domi accepit. Cum vires navesque refectae essent, rursus in naves conscederunt.
Aeolus, ut in patriam vento secundo navigarent, utrem in quo omnes in Ithacae insulae conspectu[13] essent, Ulixis comites, qui magmam cupiditatem habebant, existimaverunt ut magnae divitiae in utre interclusae essent, illum utrem aperuerunt. Statim venti soluti[14] ruunt atque naves a saevissima procella ad Aeoli litora rursus reiciuntur. At ventorum rex stultis nautis hospitium praebere noluit.
Circae[16] magicas artes, quibus homines in bestias mutabat, summa calliditate eludere potuit.
 Illinc in Sirenum [18]insulam navigavit. Sirenes nefanda mostra erant quae dulci cantu nautas alliciebant atque eos trahebant in scopulos in quibus naves a fluctibus frangebantur nautaeque omnes periebant.
At callidus Ulixes nautarum omnium aures cum cera occlusit atque ipse ad navis malum[19] a nautis deligatus est. Itaque suaves Sirenum cantus incolumis audivit atque periculosos insulae scopulos vitare potuit.
Vitavit quoque magna virtute Charibdis voragines et voracia Scyllae ora. Scylla in Italiae litore erat. Charibdis in Siciliae oris.
At Ulixis socii boves, qui deo Soli sacrati erant, occiderant. Deus cum nautis impiis iratus, saevissimam procellam emisit eorumque naves in fluctibus mersit. Omnes perierunt praeter Ulixem, qui enatare potuit atque in insulam, in qua Calypso nympha habitabat, pervenit. Calypso benignum hospitium Ulixi per septem annos praebuit, nam eum amabat atque in insulam invitum retinere temptabat. Tandem Iovis imperiis Calypso paruit atque Ulixem in patriam Ithacam dimisit.
Itaque Ulixes ratem paravit atque ad Ithacam insulam navigare statuit. At fluctus eum ad insulae Phaeacum[20] litore reiecerunt. Forte[21] in litore erat Nausicaa, eius insulae regis filia, naufragumque benigne excepit atque in regiam ad patrem duxit. Phaeacum rex ei hospitium praebuit. Ulixes casus suos regi narravit atque regis iussu[22] Phaeaces hospitem in Ithacam insulam navi veloci propere devexerunt.
Tandem Ulixes in patriam reverti potuit. Minervae auxilio mendici formam induit atque domum ubi[24] proci Penelopam uxorem Telemachumque filium vexabant, ignotus[25] venit. Deinde a Telemacho filio adiutus, cum procis strenue pugnavit certisque sagittis inimicos omnes brevi tempore necavit. Ita regnum suum fidelemque uxorem Ulixes recuperavit.






[1] Agamemno-onis (m): Agamenón , general del ejército griego
[2] Clitaemnestra-ae (f): Clitemnestra, esposa de Agamenón y madre de Ifigenia.
[4] Aiax-cis (m): Ayax, héroe griego en la guerra de Troya
[5] Carmen-inis (n): poema
[6] Ulixes-is (m): Ulises, rey de Itaca, famoso por su astucia
[7] Ubi primum (conj): tan pronto como
[8] Cyclopes-um (m): Cíclopes
[9] Pasceo (2): alimentar al ganado, apacentar
[10] Primum, adv. En primer lugar
[11] Avide, adv, “avidamente”, “con ansia”
[12] Ubi, conj, donde
[13] In...conspectu: “a la vista de”
[14] Soluti: “sueltos” hace referencia a los vientos
[16] Circa-ae (f) la bruja Circe
[18] Sirenes-um (f) sirenas
[19] Malus-i (m): mástil de una embarcación
[20] Phaeaces-um (m): los feacios
[21] Forte: adv, “por casualidad”
[22] Iussu, “por mandato”
[24] Ubi, “donde”
[25] Ignotus: “como un desconocido”


TEXTO 2 NÍOBE (MUY FÁCIL)
Cum aliquando mulieres Tebanae Latonae, Apollinis et Dianae matri, sacrificium facerent, 

Nioba, Tebanorum regina, eas vituperavit et:

"Cur -inquit- mihi sacrificia non facitis? Cur Latonam mihi anteponitis? Ego septem filias 

septemque filios habeo; Latona autem tantum unum filium unamque filiam habet".

Mulieres sacrificia omittunt. Tunc Latona liberos suos oravit ut superbiam Niobae 

vindicarent.Illi precribus matris statim paruerunt.

Apollo omnes Niobae filios suis sagittis interfecit. Misera mater suo corpore filias suas 

tegere cupiebat, sed Diana septem sorores sagittis necavit.

Inter filios et filias exanimes resedit Nioba. Ventus capillos suos non movet,in ore color est 

sine sanguine, oculi immoti manent, tota rigida sedet.

Misericordia deorum in saxum mutata est. Tamen perpetuo flet. Vento in montis Sipyli 

verticem rapta est. Ibi fixa in montis cacumine liquitur et saxa etiam nunc Niobae lacrimas 

manant.

TEXTO 2 POMPEYO
(Tienes bastantes relativos en este texto, como no los hemos repasado puedes dejarlo para más adelante. Hay muchos relativos detrás de pausa fuerte que se trnasforman en demostrativos)

Pompeyo y Sila:
      Cn. Pompeius in civili bello, quod inter Sullam et Marium fuit, socius Sullae fuit. Annos tres et viginti natus, exercitum comparavit, quo Sullae auxilium attulit. Brevi enim tempore tres hostium exercitus aut cecidit aut cum suis iunxit. Postea Pompeius in Siciliam it, eamque a Carbone, Sullae inimico occupatam, recepit. Deinde, exercitu in Africam traiecto, Hiarbae, Numidiae regi, bellum intulit. Intra dies quadraginta hostem oppressit Africamque subegit adu­lescens ille quattuor et viginti annos natus.  Tum litteras accepit, quibus Sulla eum iubebat exercitum dimittere, et cum una tantum legione novum ducem exspectare. Id aegre tulit Pompeius; paruit tamen atque Romam rediit. Redeunti Pompeio incredibilis multitudo occurrit.  Sulla quoque eum benigne accepit et “Magnum” appellavit. Pompeio tamen triumphum petenti restitit. Qui magna audacla dixit plures solem orientem colere quam occidentem. Quibus verbis Pompeius significabat Sullae potestatem minorem iam esse, ipsius vero crescere.  Tum Sulla iuvenis audaciam laudavit et dixit: “Trium­phet, triumphet.”
Pompeyo y los piratas (67 a. C.):
     Quod in omnibus maribus multi piratae erant et quasdam etiam Italiae urbes diripuerant, Pompeius adversus eos missus est. Nimiae viri potestati obsistebant quidam ex Optimatibus et in primis Q. Catulus. Qui in contione dixerat esse quidem clarum virum Cn. Pompeium, sed non omnia esse uni tribuenda; addiderat etiam: “Si casu ille perierit, quis ei succedet?” Tum clamavit tota contio: “Tu ipse, Q. Catule.” Tam honorifico civium testimonio victus, Catulus e contione exiit. Pompeius, navibus per omnes maris recessus positis, brevi tempore orbem terrarum ista peste liberavit. Piratas captos in urbibus agrisque procul a mari collocavit. Nihil celerius fuit hac victoria: nam ante quadragesimum diem piratae e toto mari pulsi sunt.
Guerra contra Mitrídates:
      Eo confecto bello, Cn. Pompeius Mithridati bellum intulit atque Asiam celeriter petiit.  Proelium statim cum rege committere cupiebat. Mithridates autem diu nullam pugnandi facultatem dedit, nam in castris semper se continebat. Quadam tamen nocte Pompeius pugnam commisit. Luna Romanis utilis fuit: nam eam Romani a tergo habebant; itaque umbrae corporum, longe patentes, usque ad primos hostium ordines pertinebant.  Quae res milites regis fefellit: in umbras, non in Romanos tela coniiciebant. Victus Mithridates in Pontum fugit. Illic ipse Mithridatis filius, Pharnaces, adversus patrem bellum gessit, quod, occisis a patre fratribus, vitae suae ipse timebat. Tum Mithridates, de rebus suis desperans, venenum sumpsit.  Id autem vitam non abstulit, quia rex adversus venena multis medicaminibus corpus antea confirmaverat. Tandem a milite Gallo suo iussu interfectus est.
Victoria sobre Tigranes. Guerra civil entre Pompeyo y César:
   Pompeius deinde Tigranem, Armeniae regem Mithridatisque socium, superavit. Quem tamen benignis verbis excepit atque in regnum restituit, tam pulchrum esse existimans facere reges quam vincere. Quibus rebus factis, in Italiam tandem rediit. Ad Urbem venit et, dimisso exercitu, tertium triumphum egit.
     Tam clarus imperator vitam miserrime amisit. Postea enim bellum civile coepit inter Pompeium et Caesarem. Pompeius, relicta Urbe atque Italia ipsa, Thessaliam petiit, et cum eo consules senatusque omnis. Victus Pompeius ad Ptolemaeum, Alexandriae regem, fugere voluit sed ille Pompeium interfici iussit.

Comentarios

Entradas populares de este blog

PARTICIPIO. MORFOLOGÍA, SINTAXIS Y PRÁCTICA

CONJUNCIONES POLISÉMICAS UT / NE / QUOD / CUM